monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXIII <<<     >>> XXXV

Caput XXXIV

1 In ipsa porro Babyloniae captivitate prius prophetaverunt Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. Quorum Daniel etiam tempus, quo venturus fuerat Christus atque passurus, numero definivit annorum; quod longum est computando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos.
2 De postestate vero eius et ecclesia sic locutus est: "Videbam", inquit, "in visu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis veniens erat, et usque ad uetustum dierum pervenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient. Potestas eius potestas perpetua, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur."
Hiezechiel quoque more prophetico per David Christum significans, quia carnem de David semine adsumpsit, (propter quam formam servi, qua factus est homo, etiam servus Dei dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ex persona Dei Patris: "Et suscitabo", inquit, "super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum; ego Dominus locutus sum."
Et alio loco: "Et rex", inquit, "unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. Et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum."